Porticus Publica

🫒 De arte coquendi

Non sum coquus perperitus, sed paucas simplices cenas novi, quae saepe et non sine parva felicitate paro. Cupio paucis his proximis temporibus cum vobis communicare. Si quis vellet alias cenas communicare aut consilia dare, libenter faciat!

Pasta cum iure lycopersicarum

1. Cepas minutatim seca.

2. In fretali cum oleo olivarum primum vehementer frige, deinde lente, saltem per quadrans sed diutius melius est.

3. Interim lycopersica recentia divide; non illa magna et aquosa, sed parva, sapida. Allium quoque minutatim seca.

4. Adde lycopersica et allium cepis in fretali, salem effunde, et ignem modice auge. Bene misce; cum lycoperica paulatim solvuntur, ignem minue.

5. Origanum thymumque adde - herbae siccae licent, sed recentes meliores sunt; adde piper et, si vis, plus salis.

6. Lente coquatur per dimidiam horam saltem.

7. Nunc pastam coque; non nimis, ut "al dente" permaneat.

8. Cola pastam, sed serva aquam parvam; eamque cum pasta in ius infunde.

9. Adde mozzarellam et succum limonis parvum.

10. Bene misce donec mozzarella perfecte dissolvatur.

11. Serve cum parmigiano superne.

*lycopersicorum

Res notanda: Nomen "lycopersicum" - Latine persicum lupi - olim aliam plantam significavit in scriptis Aelii Galeni, sed nescimus quam. Saeculo XVI, herbarius italicus Ludovicus Anguillara scripsit plantam, quae in multis linguis "tomata" appellatur, eamdem ac lycopersicum esse. Scilicet esse non potuit: Galenus enim in eam numquam incidere potuit, quia americana est. Nihilominus hoc nomen usque hodie adhibemus.

Auctor II exstatne alterum vocabulum ad lycopersica latine nominanda?

Lexicon ex Anglico ad Latinam Smithii et Halli pro lycopersico alia vocabula non habet; Vicipaedia dicit id etiam "pomum aureum"appellari.

Aestas cum sit, si vobis copia est mentae, pretii est eius foliis sucum dulcem parare. Nempe facile coctu.

Priusquam ingredientes numerem, quoniam hodie "grammata" ubique adhibentur ad pondus(id est quanta materia insit) enumerandum, oportet primo pondus antiquum novo adaequare, cum me aliquanto refert antiquorum more conari Latinissare.

Ex quibus legi, unum pondus vel una libra Romana idem ac plus minusve CCCXXVIII grammata hodierna. Ergo, quamquam ponderibus et aliis conabor ingredientes enumerare, est vobis facile convertere.

Eccillos:

Unum et dimidium pondera aquae

Novem unciae et semiuncia sacchari

Duo unciae et semiuncia foliarum mentae sine maculis et bene aqua expurgatarum

Corium pomi citri

1. Dimidia parte sacchari addita folias mentae funditus teruntor usque ad uniformem commixtionem. Potes sane hodie instrumentum vi electrica potens adhibere ut idem facilius impetres.

2. In satis magna olla altera pars sacchari simul cum aqua et corio effervescunto.

3. Additor commixtio mentae, una coquuntor bene permixta fere quartam partem horae.

4. Demitor flamma, commixtio olla desuper clausa relinquitor frigendo quinque aut sex horas aut potius totam noctem.

5. Colis et pannis adhibitis commixtio colator ut teritas folias et parviora particula demere possis.

6. Sucus in ampullis colligitor et ut longius conservetur procul luce in algido reponitor.

Bibendus sucus meamet sententia aquae aut potius quod est esculentius lacti commixtus et gelidus. Est potus hercle multo dulcior iis qui in mercatis emi potest.

Valete.

Heu! Ultima menta mea periit sole flagrante, quod tantum per biduum eam non irrigavi. Scio prope domum meam crescere mentam; inde fortasse surculum carpam ut hunc potum conficiam.

In opere Apicii de re coquinaria, libro V capitulo II, sphondylos sive spondylos, littera 'h' omissa, memorat.

Et Wiktionary [I] et Lewis & Short [II] hoc vocabulum aut mytilum aut vertebram significare aiunt. Haec iunctio (cum lenticulis) tamen mihi non placet; dubitavi num Apicius ita intellexerit, et inveni quidem translationem [III], quae spondylum cum "Heracleo sphondylio" identificat; nomen vero simile est, sed unde scimus an planta vere conveniat?

Graece vocabulum σπόνδυλος [IV] adest et quidem significat "vertebra"; etiam est vocabulum σφονδύλιον [V], et hoc significat "Heracleum sphondylium".

Ad solutionem huius aenigmatis prope accedo, sed auxilium desidero. Si melius novisti, quaeso respondeas.

[I] https://en.wiktionary.org/wiki/spondylus#Latin

[II] https://morcus.net/dicts?q=sphondylus&in=LnS&lang=La&o=1

[III] https://www.gutenberg.org/files/29728/29728-h/29728-h.htm#bkv_chii

[IV] https://en.wiktionary.org/wiki/%CF%83%CF%80%CF%8C%CE%BD%CE%B4%CF%85%CE%BB%CE%BF%CF%82#Ancient_Greek

[V] https://en.wiktionary.org/wiki/%CF%83%CF%86%CE%BF%CE%BD%CE%B4%CF%8D%CE%BB%CE%B9%CE%BF%CE%BD

Quem legisti editionem? Rogo eo quod cum curiose rem investigaverim istam inveni cum interpretatione Italica adiecta: https://www.mori.bz.it/gastronomia/Celio%20Apicio%20-%20De%20re%20coquinaria.pdf

Cum autem comparaverim editioni quae inveni potest apud Wikisource, textus latinus differt inter eas, in ea quam memoravi modo deest istud vocabulum 'sphondylos', sed 'spongiolis' memorantur 'sive fungulis'. Id credo melius intellegi potest ad ipsum obsonium.

Poculum aquae

1. Sume poculum vitreum; si autem vitreo cares, pro eo plasticum sumere licet.

2. Poculum in mensa pone.

3. Lagenam aquae fer. Nota bene: Necesse est lagenam plenam aquae esse, nec vini.

4. E lagena in poculum funde aquam. Cave ne guttae in mensam stillent.

5. Ecce poculum aquae plenus. Fruere 😉

Salve, auctor VIII,

Equidem in Wikisource legebam, ubi verbum "sphondylos" legitur. In talibus autem, ubi verborum significatio incerta est, recte dicis fontes inter se conferendos esse.

Paulum insuper investigavi, et duas editiones repperi [I][II], in quibus "sfondylos" legitur; idem verbum Graecum, aliter transcriptum. Haec tamen parum adhuc nos docet, ut timeo. In harum [I], sicut in fonte tuo, "fungulis" legitur loco "fondilos"; altera [II] versionem "fondilos" retinet.

Aliam quoque lectionem criticam eorundem verborum in libro Apicii inveni [III], cuius auctor plantam, quam antea memoravi, re vera significari putat. Apparatum criticum similem alibi offert [IV], quamquam fateor me nondum satis intellegere quid inde capi possit: semisomnus sum, et mox id nova alacritate inspicere velim.

Vale!

[I] https://books.google.com/books?id=au9LAAAAIAAJ&pg=PA1&source=gbs_selected_pages&cad=1#v=onepage&q&f=false

[II] https://archive.org/details/apiciilibrorvmxq00apicuoft/page/36/mode/2up

[III] https://penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Roman/Texts/Apicius/3*.html#121note1

[IV] https://penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Roman/Texts/Apicius/3*.html#115

Salve, auctor IX. Aquam in culina non habeo; sufficiet succus quoque, si carnem excolam?

Auctor X:

Commentaria in nexis quos apposuisti cum legerim censeo recte te eosque coniecisse, non genus funginum describi sed videtur fortasse duo genera, unum plantarum, alterum ostrearium, uno nomine forte appellata ubi oportet ex ipsa sententia unum aut alium intellegere usum, sicut auctores commentariorum quae misisti, cum exempli gratia ostrearium in libro de oleribus coquendis plane alienum videtur. Plantam Graece appellari ecce apparet in [I] apud Aretaeum vertiginibus curandis.

Vale!

[I] https://artflsrv03.uchicago.edu/philologic4/Greek/navigate/42/1/4/?byte=61897

Nesciebam quomodo possem optime vertere verbum Italicum/Anglicum 'spaghetti' Latine, ergo, quoniam ecce modo dixi quid sit ingrediens, nuncupemus vermicula farinaria aut breviter vermicula.

Aliud vocabulum aliquas difficultates praebens, fortasse difficilius versu, pertinet ad illud ingrediens hodie ubique in multis commixtionibus adhibitum genere 'Capsum' notum nomine ex America australi, parvum et exsiccatum, aromate quodam linguam urens, scitis profecto quid sit: id appellemus capsiculum aromaticum.

Iis explicatis verbis, ecce ingredientes numeratos «pro conviva» ad vermicula cum allio, oleo et capsiculo paranda: mementote pondus Latinum esse fere CCCXXVIII grammata hodierna et unciam duodecimam eius partem.

Quattuor unciae vermiculorum(CX fere grammata).

Duo aut tres bulbuli allii, aut ad libitum vestrum.

Sat salis et olei(oleae profecto).

Capsicula ad palatum/libitum, sunt sane alii molliores aromate alli multo potentiores et vitandi nisi parvissima quantitate, estote usu sapientes(haha).

Caseus tritus, potior ovinus sed adhibite qui libet.

Petroselinum tritum.

Sic parator

1. Aqua in olla ebullito satis sale addito ut vermicella coquantur. Prius quam cocta sint, parata sit commixtio quam nunc describam.

2. Mortario pistilloque teruntor bulbuli allii et capsicula una cum aliquantillo salis oleique usque ad commixtionem funditus uniformem. Hac salem non omnino necesse est indere, sed adiuvat praecipue si ex satis magnis particulis constat ad capsicula et allium facilius terenda. Si tibi est domi instrumentum hodiernum ut bulbulos allii facilius teras, adhibito! Cave nimium salem!

3. Paulo prius quam vermicella funditus cocta sint in alia olla induntor duo cocearia olei «pro conviva», commixtio allii addita frigitor flamma debili ne praeter modum percoquantur. Adduntor cocta vermicella una

cum paucissima aqua ex coctura, bene miscentor cum petroselino trito et caseo(plus minusve quantum in palmo tenere potes, semper ad libitum) et cena calida apponitor!

Gratias tibi ago, auctor XIII! Huiusmodi consilia cenarum mihi valde placent: cena simplex, ex optimis rebus parata, suavissima est. Hanc cenam mox parare conabor.