Porticus Publica

Index colloquiorum

📜 De libris quos legimus
xxxviii responsa
🏛️ De porticu publica
xxvi responsa
🎼 De Musica latina hodierna
xiii responsa
De vita cotidiana
xxxiii responsa
🫒 De arte coquendi
xvii responsa
🪶 De epigrammatibus
vii responsa
🦉 De Graece
iv responsa
📚 De circulo legentium epistularum moralium Senecae

In colloquio de libris iam proposui circulum legentium incipere et epistulas morales Senecae ad Lucilium legere. Ergo propono ut die XVII Martii primum colloquium habeamus de epistula prima, quam legerimus et discutiemus. Si velis mecum legere, quaeso responde.

Epistula prima hic invenitur: https://latin.packhum.org/loc/1017/15/0

Salvete omnes,

Spero vos bene valere, uti valeo. Re vera, longissimam adhuc epistulam sicut auctor CCXX notavit, tractamus hac hebdomade, at quamvis longa sit, ratio simplex totum scriptum subest, quae ad divisiones bonorum atque discrimina inter ea pertinet. Quid vere mirum, est cuius causa haec tractatio incipit, utpote Senecae vetus condiscipulus Claranus, cui deforme atque turpe est corpus, quod tamen virtus adornat decoratque.

Seneca omnia bona in ea tripartita divisione reducit ad summum bonum, cum bonum ubicumque unum est, omnes divisiones modo condiciones manifestationis eius delineant, aliquando secundum naturam aliquando contra eandem. Natura hic fortasse significatur corporalis, quoniam summum bonum est naturae consentire, nihil refert igitur si materia vexatur cum extrinsica et mortalis sit, ratio divina permanet nec umquam obruta fiet.

Nullam patitur Seneca bonorum pensationem, nulloque modo bonum melius fieri posse affirmat. Licet tamen inter homines virtute distinguere non inter actiones, si bene intellego. Iter ad summum bonum non per accessiones transit sed per decessiones, conicio, omnium materialium. Sumus omnes apti igitur bono, quia iacet intrinsecus, vero accidit aliquando ut tegitur. Manet vero una difficultas, nam quamvis bonum in nobis omnibus latuisset, tamen apparuisset atque omnes fuissemus magni viri, quid non est verum. Sequitur igitur summum bonum non est nobis mortalibus omnino apertum, tamen necesse est id appetendum, quid fit de sapienti atque forti homini ? Iamne adepti sunt summum bonum ? Nam homini summum bonum esse affirmatur ex naturae voluntate se gerere , quo modo quidem iudicemus quid sit naturae voluntas, an contemplatio vel acerrima observatio sufficient?

Multas quaestiones post lectum habeo, fateor tandem me intellegere bonum multas species formasque ferre, quae sunt modo fortuitae atque servae sicut Seneca descripsit. Tamen difficile est fingi quid est bonum cum divinum atque ratione imbutum sit, cum ei nulla accessio licet, cum perfectus tamen cum materia in nobis permixtus sit.

Ut fruamini recenti remissione aestus, exopto vestra atque cum magno studio lego. Habeatis optimam hebdomadem atque ad proximam.

Valete !

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Spero vos bene valere. Hodie negotiosior fui quam exspectaveram, et otium ad scribendum non habui. Longitudine gravitateque epistulae censeo haud minimum tempus in eam impendendum esse, itaque nunc obdormiam et cras studioso animo vestra legam et meum scribam. Id cum gaudio exspecto!

Valete!

🏺 De Grammatica linguae Graecae latine scripta

Ecquis mihi mittere possit grammaticam Graecam Latine scriptam?

Equidem duas iam inveni, quae autem fonte typographica tam foeda atque tam plena ligaturarum utebantur, ut nullo modo legi poterant.

Quas grammaticas tu iam reperisti, auctor initialis? Auctori II assentior: aliae recentiores exstare debent. Unam inveni anno MDCCCI editam, sed nescio an litterae in ea melius legantur.

https://archive.org/details/deemendandaratio00herm

Attamen etiam recentiores exspectaverim: in facultatibus litterarum classicarum, nisi fallor, usque ad saeculum vicesimum lingua Latina utebantur...

Auctor II scribit haec.

Hodie rursum conatunculum feci lingua theodisca cum in cassum ceciderint inquisitiones e Google et fortasse inveni auctorem cuius grammaticae libri saltem recentiores inveniuntur, Iacobum Gretserum, ecce duo nexus cum versionibus e saeculo duodevicesimo scriptis, quae profecto visu pulchriores videntur saeculo sexto vel septimo scriptis eorumque luteis distortisque paginis.

https://www.google.it/books/edition/Rudimenta_lingu%C3%A6_Graec%C3%A6_ex_primo_libro/ZWuSXDWi00EC?hl=it&gbpv=1

https://www.google.it/books/edition/Jacobi_Gretseri_Institutionum_linguae_Gr/h8ZQDbhDjRgC?hl=it&gbpv=0

Non esse credo libros primum et secundum ipsius codicis sed in aliis nexibus fortasse hae recentiores datur reperi.

🌍 De Certamine Mundiali Pediludii

Quid putatis de hoc certamine? Cui favetis?

Grege Argentina omnino devicta ab Hispanis, mundus gaudere videtur. Estisne et vos laeti?

Nescio verum ut dicam, multis animadverto odio esse manum Argentinam, quam ob rem non liquide mihi notum cum pediludium non curo, fortasse Messi illum multi volebant male cedere quamquam non magni pendentes Hispanicam manum

📜 De libris quos legimus

Nunc disputationem primam incipiamus!

Quid legis? Placetne tibi? Quid postea lecturus es?

Ego incipiam: librum De Arboribus a Columella scriptum lego, opus minus notum de re rustica.

Multum interesse videtur, quod multa quae etiam nunc multis ignota sunt, iam tum communia fuisse videntur.

Exempli gratia, methodum ad parvas plantas sine motu violento transferendas proponit, quod sollertiam ostendit.

Ita est! Plane assentior (quamquam Thucydidem numquam legi). Vis et elegantia orationis Taciti, etsi difficilis, satis est ut summam eius laudem libenter agnoscam.

Post rursum perlectam Odysseam tandem ad aliquid novi adtendo, Argonautica ab Apollodoro Rodio scripta: hactenus argumento gaudeo, miror Apollodorum optasse contra morem Homericum versus saepe repetendi ex antiquis carmina canentibus acceptum conatum facere sicut Vergilium saeculis post eum versus componere maxima parte singulares, id est, ex quibus adhuc legi, desunt illos repetitos qui facile in memoria locum tenent propter eorum frequentiam.

Lingua ipsa non facillima est, multis usus est vocabulis omnino mihi ignotis etsi Homerica et Hesiodea perlegi praeter nonnulla Attica.

🎓 De auxiliis ad Latine scribendum

Salvete, porticani!

Cum Latine scribere conor, saepe ad varia instrumenta auxiliaque confugio: lexica, collectiones locotionum usitatarum, et notas proprias quas per tempus confeci. Volo nunc hoc colloquium incipere in quo de talibus rebus colloqui possimus.

Dicite, quaeso: qualia auxilia vobis maxime placent aut maxime utilia sunt? Scilicet, ego incipiam, in primo responso.

Valete!

Mihi quidem mirum videtur te inter Latinam et Graecam linguam commeare. Sane argumenta quae in his linguis tractantur, atque adeo verba quibus exprimuntur, saepe similia sunt. Nihilominus hoc magnam mihi admirationem movet.

Collectio quoque verborum recentiorum valde utilis est. Aliam paginam eiusdem situs noveram, sed minus utilem, quoniam fontes suos non indicabat.

Gratias tibi; bene dixisti, similitudo saepe facilius praebet verbum optumum ac linguis nostris.

E priore nuntio, nescio num iam antea inmutatus sit et ignoraverim an recentius, situs quem memoravi plurima quam censui habet lexica, ego mentionem feci propter Novum Lexicum Manuale a Beniamino Hederico editum, sed non modo inest alterum Graecum-Latinum lexicum sed Latina et Graeca lexica una lingua scripta quae magni momenti pendo.

🏛️ De porticu publica

Salvete omnes! Hic est locus novus, Porticus Publica, ad colloquendum Latine sine nomine usoris. Si quaestiones aut consilia habetis, respondete quaeso; libenter ex vobis audiam. Nolite timere, si sicut ego - fateor! - non perfecte scribas: errando enim discimus omnes.

Salvete! Vix credo: iam annus est ex quo porticus publica condita est. Tempus irreparabile fugit! Gratias maximas vobis ago qui adestis atque hunc locum tam amoenum facitis.

Gratias tibi praebendi nobis forum ubi possimus latine colloqui, haud facilest hodie scribendi non modo legendi exercere facultatem cum cesserit lingua nostra in universitatibus anglicae et fere orbati igitur vagamur naturalis spatii colendae linguae praeter textus ipsos.

🦉 De Verbis inusitatis ac iucundis

In hoc colloquio:

Scribite verba latina rara, inusitata, mirabilia, et definitionem latine addite.

cariōsus, -a, -um: putridus, fragosus.

Apud Catonem in libro de agri cultura legi. "Terra cariosa" significat statum terrae, quae in summo umida est, sed aquam non facile transmittit, quod antea diu sicca fuit. Etiam apud Columellam idem usus invenitur. Lexicon meum (Pinksteris) haec complicatiorem significationem non refert, sed Lewis et Short plura tradiderunt.

https://morcus.net/dicts/id/n6806

Nuntio XXI scilicet debet esse

hanc* complicatiorem significationem

🎼 De Musica latina hodierna

Mittite mihi, si vultis, carmina (id est, modos musicales) quibus vos delectemini.

Iaponici fortasse eo quod eorum lingua vocales longas habet et sonus non nimis dissimiles Latinae queunt pulchre latine loqui

Non hodiernus est, sed hic hymnus nunc aptus videtur. Nativitatem felicem, porticani :)

https://www.youtube.com/watch?v=uQwoCFLBiG8

De vita cotidiana

Quamquam valde mihi placent colloquia quae in porticu publica habemus de philosophia, artibus, natura etc., Nonnullis diebus vix tempus invenio ut aliquid boni conferam his colloquiis.

Ergo propono hic de vita cotidiana loquamur: quid hodie agitis?

Ego incipiam: hoc mane in horto publico cucurri, ut corpus mentemque excitarem. Nunc caffeam bibo et exspecto sarcinam. Hac postmeridie unam ex epistulis Senecae legam, ut cras de ea disputare possim. Laborare hodie non debeo; diu non habui diem tam vacationem, itaque fruor quiete otioque.

Spero vos quoque diem bonum habiturum esse! Dicite, quaeso, quid hodie agitis. Valete!

Salve auctor XXX, videntur quidem polyphenolorum utilitates, saltem ex parte, comprobatae esse. Verum, ut recte mones, non in vino tantum reperiuntur: in ipso etiam musto inveniuntur, antequam vinum fiat! Fortasse igitur longa aetas Sardinorum non huic potioni sed vitae rationi salubri ac pleniore tribuenda est?

Et salve auctor XXXI. De patre tuo maxime dolendum est, atque ea causa continentiam tuam immo iustiorem ac facilius intellegendam reddit. Spero me verbis meis nihil tibi offensionis attulisse.

Quod postremo de alea dicis, magni momenti est: saepe enim res ad quendam "lusum felis murisque" (nescio quomodo hoc recte Latine dico haha) redeunt, ubi legislatores novas prohibitiones constituunt, quae vix latae iam callide vitantur. Haec, ut opinor, ipsa natura rerum est; nec aliud fere possumus nisi nos ipsos et eos quos amamus recte instruere et admonere.

P.S. etiam "ad auctorem XXIX" (in casu apto) uti potes!

Sane quidem, Auctor XXXII, modo una ex plurimis causis videtur coniectam esse ad eorum longiorem vitam explicandam, censeo multa communia esse cum senibus Iaponicis, fortasse etiam insularitas ipsa aliqua obscura ratione annos addit non singulis qua singulis sed generi/stirpi sicut corporum humilitas quae in aliis animalibus quoque nota est, sed plerumque reor victui maxime tribuendas rationes ut ais.

🫒 De arte coquendi

Non sum coquus perperitus, sed paucas simplices cenas novi, quae saepe et non sine parva felicitate paro. Cupio paucis his proximis temporibus cum vobis communicare. Si quis vellet alias cenas communicare aut consilia dare, libenter faciat!

Salvete auctor III et auctor IV! Censeo "tomato, tomatonis" vel fortasse "tomate, tomatis" non malum esse, si primum legentibus hoc novum verbum explicetur. Puto hoc in casu familiaritatem graviorem esse quam latinitatem. Assentimini?

Licet profecto plurimis nominibus designare, pomum aureum mihi maxime familiare est cum Italice pare appellatione appellamus, sed tertia declinatione tomatonem quoque placet

🪶 De epigrammatibus

Epigrammata communicemus: tua, aliena, quaelibet. Ego incipiam - quamvis non magnus poeta sum!

Omnes, carmina parvae formae iam faciamus

Primum propria do. Das; rubeus fiam!

Et hoc est ab illo praeclaro Martiali:

Cum dixi ficus, rides quasi barbara verba

et dici ficos, Laetiliane, iubes.

Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,

dicemus ficos, Laetiliane, tuos.

Nota quod ‘ficus’ duas habet significationes ;)

Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.

Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.

– Martialis, liber III, LXXIX

Hahahahaha, istud plerisque contingit

🦉 De Graece

licetne hic vetere graece loqui vel latine tantum? janitores, responsum nobis hellenotheois date. puto quod Caesar Ciceroque si janitores hic essent “LICET” aient..

χάριν σοι τοῦ ἡμῖν τοῖς Ἑλληνίζουσιν ἀγοράτιον ὀπάσαι!

τίνων πέρι ἦδός σοι λαλεῖν, πρῶτ' ἄγγελε;

ἀπέκαμον τὸν Πίνδαρον ἀναγιγνώσκων καὶ εἴ τι ἡδόμενος, τὸ παραυτίκα ὑπαποτρέχω πὰλιν εἰς τὸν Πλάτωνα

colloquium novum

De