Ecquis mihi mittere possit grammaticam Graecam Latine scriptam?
Equidem duas iam inveni, quae autem fonte typographica tam foeda atque tam plena ligaturarum utebantur, ut nullo modo legi poterant.
*possent
Erit enimvero decori grammatiunculam saltem habere sed qui facile inventu sunt libri veteri videntur et non amoeni lectu sicut dixisti, nonnulli ex aevo renascentiae litterararum, fortasse ipse invenisti https://www.google.it/books/edition/Graecae_grammaticae_institutiones/BOBRAAAAcAAJ?hl=it&gbpv=1&dq=institutiones+graecae&printsec=frontcover
Cum lingua latina usque ad recentiora magni esset momenti in universitatibus singulare videretur non scriptas esse alias grammaticas Graecas latine recentioribus temporibus prius quam editiones vulgaribus linguis scriptae praevaluerunt
Quas grammaticas tu iam reperisti, auctor initialis? Auctori II assentior: aliae recentiores exstare debent. Unam inveni anno MDCCCI editam, sed nescio an litterae in ea melius legantur.
https://archive.org/details/deemendandaratio00herm
Attamen etiam recentiores exspectaverim: in facultatibus litterarum classicarum, nisi fallor, usque ad saeculum vicesimum lingua Latina utebantur...
Auctor II scribit haec.
Hodie rursum conatunculum feci lingua theodisca cum in cassum ceciderint inquisitiones e Google et fortasse inveni auctorem cuius grammaticae libri saltem recentiores inveniuntur, Iacobum Gretserum, ecce duo nexus cum versionibus e saeculo duodevicesimo scriptis, quae profecto visu pulchriores videntur saeculo sexto vel septimo scriptis eorumque luteis distortisque paginis.
Non esse credo libros primum et secundum ipsius codicis sed in aliis nexibus fortasse hae recentiores datur reperi.