Nunc disputationem primam incipiamus!
Quid legis? Placetne tibi? Quid postea lecturus es?
Ego incipiam: librum De Arboribus a Columella scriptum lego, opus minus notum de re rustica.
Multum interesse videtur, quod multa quae etiam nunc multis ignota sunt, iam tum communia fuisse videntur.
Exempli gratia, methodum ad parvas plantas sine motu violento transferendas proponit, quod sollertiam ostendit.
Fortasse circulum lectorum incipere possumus. Epistulas Senecae ad Lucilium legere propono: breves sunt, et unaquaeque, credo, in hebdomade legi potest. Velitne quis adgregari? Aut aliam lectionem proponere?
*velitisne
Hic eas invenire potestis: https://la.wikisource.org/wiki/Epistulae_morales_ad_Lucilium
Nunc Metamorphoses selectae lego. Hodie 'Deucalion et Pyrrha' perlegi. Ovidius mihi valde placet. Putavi Ovidium nimis difficile mihi esse, sed legere potest. Puto quoque 'Pyrramus et Thisbe' meliorem esse quam 'Deucalion et Pyrrha.'
Equidem lego Annam Kareninam scriptam a Tolstoio, et maxime mihi placet. Diu habebam in animo legere hunc librum, praecipue cum maxime placuissent libri Dostoyevskii(Scelus et Poena, Fratres Karamzov). Anna Karenina est multo facilior lectu quam libri Dostoyevskii, etsi multa scribuntur de vita rustica politicisque rebus Russicis, tam fluenter scripsit Tolstoius ut non sit ullum impedimentum ad legendum. Postea, lecturus sum "Fortem Novum Mundum" Huxlei, amabam enim MCMLXXXIV Orwellis, et ambo libri de civitatibus perversis sunt, MCMLXXXIV de civitate vincta metu, et Fortis Novus Mundus de civitate vincta voluptate(sic descripsit amicus meus qui hunc librum mihi commendavit).
Librum lego qui vocatur "Stoicismum hodiernis mulieribus". Placeat mihi annon, nondum dicendum.
Auctor III: Cur tibi potius fabula Pyrami et Thisbes placet? Neque enim ego ipse fabulam Deucalionis et Pyrrhae non legi. Fortasse mihi legendum est totum librum Metamorphoseon.
Auctor IV: Amicus tuus recte dicit: liber praeclarus ille MCMLXXXIV et iucundus et classicus est, atque eum etiam ego commendo.
Auctor V: Cum perlegeris (aut omiseris) nuntia nobis utrum tibi placeat: mihi videtur eiusmodi materia aut aures allicere, aut offendere.
In hoc libro scribitur "Taylor Swift esse exemplar hodiernum firmitatis atque fortitudinis Stoicae".
Pauca de ea scio, nisi quod collectio carminum eius "Fabulae Populi" mihi placui, atque ea saepe orbem circumvolat. Estne re vera exemplum talis? Quae rationes dicuntur? Curiosus sum.
Auctor VII: Exspecta... quanto magis cogito, tanto minus scio an haec sit satira. Stoicismus enim gloriam aut divitias non prorsus excludit; et qualis sit ipsa, nescio. Loquerisne serio?
Non iocor, re vera illud scriptum est in libro illo. Ostendam vobis postea, cum domum revertar.
Ha, tibi credo, nec opus est probare! Facile est autem per litteras iocum pro serio accipere, vel contra :)
Ne suscensueritis, quaeso, mihi, si confitendust Graecos praecipue legere, alias Homerum alias Platonem, etsi paucis nuper diebus rursum Livii ab urbe condita librum primum relegere incepi mihi dilectissimum quorum adhuc legi a Romanis scriptum. Denuo patet captos illos victorem cepisse! eheu!
Recte dicis: Romani, quamquam victores in bello, saepe victi sunt in litteris. Etiam imperator, ut Marcus Aurelius, meditationes suas - forsitan tuae voluptate, sed meo dolori (nam non Graece legere possum) - lingua Graeca scripsit, quasi non satis Latina esset ad philosophiae gravitatem exprimendam. Iam hic ipse sermo Latinus nobis fit medium exprimendae cogitationis, ut olim Graecus erat Romanis: imitatores sumus imitatorum. Curiosum est, nonne?
Sane quidem, etsi ut dicamus verum, aetas aurea Latinitatis ubique apud doctos adhibendae ad instar ut olim fuit Graecae praeterita est nobis, cum Anglica in vicem munere fungitur.
Liberum Caesaris lego. Mihi placet quod linguam Latinam discere sentio. Mox liberum Ciceronis lecturus sum.
> XV
Dic nobis titulum libri illius
Titulum tibi dare non necesse est, auctor XVI, nam omnibus viribus noscitur.
Salve auctor XV, pulchre quod librum Caesaris amas; ego quoque! Puto esse textum valde bonum ad discendum. Si vis, duas tibi emendationes offerre velim:
Liberum
Hic accusativus “liberum” significat “parvum hominem”; fortasse “librum” voluisti dicere. :)
Mihi placet quod linguam Latinam discere sentio
Hanc locutionem nescio quid velis dicere. Forsitan voluisti dicere: “mihi placet quod sentio me linguam Latinam discere”?
Auctores XVI et XVII: Ita vero, est liber de bello Gallico.