Porticus Publica

🌾 De cultu hortorum

Die Solis venturo oleam et citrum in testas maiores ponam, quo potentiores fiant. Citrus, qui maeniano vivit, proximo anno mihi unum fructum peperit, olea nihil - spero hac aetate magis pariant. Vobis plantae placeunt? Habetisne quoque maeniana vel hortos?

Plantas habeo quae "succulentae" vocantur, id est plantas spinarum plenas. Utinam imagines ostendere possem.

Scriptor I, nonne potes imagines alibi ponere, deinde hic locum indicare?