Lectoribus, non sum christianus ipse sed libenter de historia ecclesiae lego. Historia reliogionis Christianae etiam incipit ante nativitatem Iesu et permanet usque ad diem hodiernam. Novus papa recens electus est a cardinalibus et noster episcopus Romae et patriarchia Occidentalis sibi nomen ‘’Leo XIV’’ optavit.
Bene, nunc revertamus in temporibus antiquis. De vita Iesu multa scripta sunt, preaclara sunt Evangelia. Dicebatur scripta sunt a evangelistis: Matthaeus, qui Iudeais scripsit in lingua Hebraica; Marcus, comes Petri; Lucas, medicus, primus pictor iconum et comes Pauli; et postremus: Iohannes, quem Iesus amavit.
Paulo post magis scribam de ecclesia et fortasse breves narrationes in Latina simplici ex Evangeliis aut de ecclesiis differentibus: quod hae omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt (hahae).
Ut habeatis diem beatam!
Legistine umquam libros christianos qui canoni catholico desunt? Exempli gratia, apocrypha evangelia quae vocantur.
Non iam eos legi, alicubi inter libros meos legentes Evangelium secundum Thomam habeo. Patres apostolicos, ut Hermae Pastor, Clementem et Doctrinam Duodecim Apostolorum legi. Valde iucundi sunt!
Annales Ecclesiastici Caesaris Baronii vobis placere possint, quibus historia Ecclesiastica ab initio usque ad XIII saeculum (et supplementis ultra quidem) explicatur.