Aestas cum fere adest, aves plurimas ac pulcherrimas in horto meo video. Cottidie portico consido et aves volantes cantantesque conspicere conor. Mihi hoc est amoenum et gratissimum. Applicatione Merlino installata, quo instrumento aves conspecti recenseri possunt, feci (vel configuravi?) ut nomina avium Latine scriberetur. Hoc modo Latine disco dum otio fruor.
Hodie prima luce unam horam illam singularem avem, quae 'Cardinalis cardinalis' vel simpliciter cardinalis appellatur plumisque rubicundis splendet, quaerere statui. Frustra tamen, nam hoc avis genus vix apud me commeat. Vae! Aliud autem genus frequens nomine Latino 'Turdus migratorius' conspexi (cuius nomen commune nescio) quod saepe pro pabulo ad mē commeat, pipiat, suavissime cantat vexatque meam per fenestram spectantem felem.
Delectatne vobis aves spectare?
*De avibus horti
Ignoscite mihi, nam in compositione tiro sum et cum titulo festinavi. Me pudet!
Confiteor paulatim avium conspectu delectari magis ac magis in dies cum ventitare coeperint turtures una aut duo initio plures postea circa domum meam. Quaedam aliter ac aliae iuxta advolat atque me et familiares conspicit suavibus oculis in tectis aut fenestris considens, pabulum expectans, plerumque oryzam. Et non modo turtures sed praecipue anni temporibus fecundis nonnullae frequentes adveniunt merulae, quae saltibus huc illuc currentes risum concinnunt. Vix pro certo habeo unam cubile struxisse in hortulo meo hoc vere. Alteram quoque video aliquoties parviorem merula longam exhibentem caudam sed nescio quo nomine appellem.
Ego quoque applicatione illa "Merlino" utor. Et libellum in quo latine aves describo atque pingo habeo.
Cotidie ad laborem ambulans per hortum publicum, multas merulas quae pulcherrime cantant video. Etiam in horto meo par cornicum habitat, quae, ut mihi videtur, singulis annis ad nidum redeunt.
Multas alias aves saepe video, sed iam tempus non est. Postea plura narrabo.
Noli curare, auctor I: forma titulorum non est perspicua; fortasse mihi mutanda est? Titulum iam correxi :)
Salvete, auctor nuntii IV sum, nunc plus temporis habeo.
Anno superiore, aut biennio ante, in insula eram; ibi in tumulis harenae prope mare vanellorum ("Vanellus vannelus") multitudo incredibilis considebat.
Cum primus me conspexisset, clamavit nota illa voce: "pi-vit, pi-vit." Paucis deinde momentis totus grex ei adstipulatus est.
Spectaculum praeclarum erat; tamen sensi me quasi inter eos intervenio.
Auctor II: Et ego avium gestu saltuque mirifice delector; inter summas vitae voluptates numerandum est. Sed me movet quaestio: quae sit illa avis caudam longam gerens? Estne etiam nigra, ut merula?
Auctor III: Quam iucunde tempus agis! Etiam ego olim pingebam, pigmentis aquae solutis; sed in opera mea ipse severissime iudico. At ea causa minus bona est desinendi - fortasse iterum conari debeam.
Estne etiam nigra, ut merula?
Minime, videtur(est profecto minutam et satis celerem ut aegre discernatur) plus minusve albam aut fortasse canam cum maculis aut lineis. Interrogavi ChatGPT illud num nomina aliqua praebere posset quae ad descriptionem et regionem congruerent et duo apparent veri similia, Aegithalos caudatus et Motacilla alba. Sed cum imagines inspicio, adhuc ambigo. Fortasse si copia monocolo videndi se perhibebit, potero accuratius appellare.
Auctor VII: Aegithalos caudatus ille vero est avis pulchella! Hic nobis certiores facito, si intellexeris, quae avis sit :)
Heus! Hodie tandem monoculo accuratius aspicere quivi et igitur nomen facillime invenire: Motacilla Cinerea, non Alba. Eminus et cito se moventem videbatur omnino toto corpore caniorem sed comminus apparuit palam et pectus aureum et tergum autem cinereum. Eccillam https://www.featherbase.info/static/images/speciesimages/cf73c917-5b13-49d7-9bda-a3420d1db4f3_full.jpg
Euge! Avis praeclara quidem - gaudeo te quidnam esset perspexisse.